Acts 23

. RAB. Non dicit quia prophetia est, non maledictio, etc., usque ad sed inspiratione divina dixit Apostolus. . Id est non cognoscebam esse Ananiam; vel subtiliter dicit se nescire principem, quia sacerdotium Judaeorum reprobatum est. . RAB. Hic apparet juxta Hieronymum sadducaeos spiritum non confiteri et angelos, et ideo Pharisaei spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis. ID. Sadducaeis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus. . Graece, anathematizaverunt: hoc verbum quantae sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiae alienantur. . etc. RAB. Hoc fieri jubet, ne eum Judaei auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud praesidem, tanquam accepturus pecuniam a Judaeis, et pretium mortis Pauli. . .
Copyright information for VulgGlossa